Stranky v cestine Pages in English Seiten auf Deutsch Paginas en espanol
Pages en francais Русский Pagine in italiano

Ludus saltatorius TŠ StandardKlub Praha

Quis sumus?

Nos cotus saltationis agonalis sumus, cuius historia in MCMXLVI exorditur. Saltationi agonali studemus, id est:
  • Saltationes normales: Waltz, Tango, Waltz Vindobonensis, Slow Fox Trot, Quick Step
  • Saltationes Latino-Americana: Samba, Rumba, Cha-cha-cha, Paso Doble, Jive
Circulus hominum sumus, quibus saltatio amplius solo delectatione sociali est. Saltatio nobis victus non est, sed maior aut minor pars (plerumque ea maior) vacuitatis nostra saltanti consumitur. Saltatio nobis voluptas, delectatio, ars gymnastica, requies... et pepuli admirabiles, qui apud nos conveniunt.

Actio nostra

Contentiones
Cotus noster in tabulas Federationis Bohemica Saltationis Agonalis (sodalis in IDSF). Pares nostri contentionibus in saltatione agonali in categoriis hobby, D, C et B intersunt. Formatio saltationis normalis aliquot contentionibus inclusive Certamine Rei Publica Bohemica in MMVI et MMVII in categoria Choreographia Ballatoria intererat.

Spectamina
Aliquotiens per annum programmata cum spectaminibus formationis nostra, etiam solorum parum nostrorum ordinamus in tota Bohemia. Clientes lycea, universitates, series commerciales et notabiles societates mercatorias comprehendunt. Perspicue, etiam occasionibus minoribus prodimus, ubi institutio basalis alicuius saltationis spectamen variare potest. Choreographias ad ballationes absolutorias praparamus.
Si spectamen nostrum studium vestrum excitat, scribite nobis!

Exercitatio
Maximum temprum, perspicue, praparationi donatur. Sicut soli pares etiam formatio praparantur. Septem dies in hebdomada (exercitamur).
Institutionem saltationum utriusque sociali et agonali gradu et praparationem choreographiarum saltatoriarum et prachorearum offerimus.

SODALES NOVI ANNO TOTO ACCIPIUNTUR!!!

Adiungite vos ad nos!
Cotus noster item saltatores incohantes praparat - cursus speciales bis in hebdomada illis ordinantur. Anno finienti, Contentionem Cotus traditione tenemus, ubi omnes saltatores nostri comparare artes suas cum alteris possunt. Hac contentio oppurtunitatem uniquam ad probandum animi affectionem contentionis vera reprasentat.
Si plus informationum vultis, scribite instructoribus nostris.
     Prater exercitationes regulares etiam aliquotiens in anno assidua curricula brevia (in finite hebdomada) ordinamus. Hic non solo ad saltationes normales Latino-Americanasque advertimus et permansionem corporis corroboramus, sed etiam tempus comunale ab alteris actionibus saltatione bene peragimus.

Pinacotheca

Hic
pinacothecanostra plena notationum magnetoscopicarum et photographematum e spectaminibus, contetionibus, exercitationibus et ceteris actionibus mittitur.
Videndissima sunt:
   Prasentatio cotus nostri, qua e notationibus magnetoscopicis et photographematibus consistitur
   Optima e formatione, photographemata selecta formationis nostra

Coniunctio

Tanecni skola StandardKlub Praha o.s.
Majerskeho 2039
149 00 Praha 4

www.sktanec.cz

Interrogationes vestras volentibus respondemus in:
info@sktanec.cz

Dispensatio cotus
Petr Stukjunger (stukjup@seznam.cz)

Sodales novos

Sodales novos
in toto anno accipimus!
Institutio saltationis in angle

Institutio saltationis utriusque sociali et agonali gradu. Praparatio choreographiarum.
TS STANDARDKLUB PRAHA 2006 - 2015  :::: www.sktanec.cz  :::: info@sktanec.cz  ::::  Webmaster: Petr Stukjunger